Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 140

Precedente Successiva

Bacchae, quae divino inspiraculo afflari videntur, quod tamen non sic
est, sed naturali accidit intemperie. Similia dicit Galen. loquens de
morb. non vulg. Sybillae enim de rebus prophetarunt ad quas non
pertingit tenuitas spiritus pacto ullo; praesertim quae Messiam praedixit
Dominum orbis, quam Cicero citat, ac falsam esse cupit, ne Respubl.
Romana in illius dominium caderet: nec putat esse veram prophetiam,
propterea quod primae singulorum versuum literae copulatae
nominant quendam Redemptorem per crucem. Hoc autem sibi
impossibile videtur, quoniam prophetae post furorem nesciunt
quid dixerint, nec in ipso furore possunt componere versus, tam accurate
conditos, sed alicuius industria (ait) astute concinnati sunt. Ex
quo colligere licet prophetiam melancholicorum et Pythonissarum
in furore fieri, ac memoria non retineri, quoniam spiritus incalescens
attenuatus exhalat successoribus spiritibus non communicando passiones.
At prophetae divini bene norunt quidquid prophetarunt, quoniam
in mente immortali fiunt, non autem spiritu corporeo, ac divina
quadam arte ordinantur et excellentia. Unde Diabolus in energumenis
conatur pangere versus, virtutemque primam aemulari, sed
sitatibus [sic] erroribusque replet, sicut tot in historiis legimus, et ipsemet
expertus sum in quodam a daemone ludificato. Quae Ptolomaeus dicit prophetiam
ex Iove, Venere ac Mercurio daemonoplexia effecta a luna et
Mercurio; afflictis de die a Marte, et de nocte a Saturno; In multis inveni
vera esse. Et D.Thom. contestatur 3. cont.Gen. quod Mercurius in
domo Saturni bene dispositus dat intelligentiam rerum medullitus. Non
tamen credo stellas aliud facere, quam inclinantes dispositiones inducere.
Nam Iupiter et Venus benefici, Mercurium spirituum Dominum
ob sympathiam bene afficiendo, imprimunt in conceptione spiritus
nobiles in nobis lucidos aptos ad divinam influentiam, et visiones
Angelicas, ut dicebat Origen. Mars vero et Saturnus affligendo
Lunam, Mercuriumque sensibus ac discursivae praesidentibus symbolo,
et influentia naturali, ut in Metaph. declaravimus, producunt
spiritus acres, tetros, fuliginosos et pravam temperiem, quapropter
plebicula et foemellae pravis nutricib. aut ex menstruo sanguine, vel
ex retentis excrementis praesertim in utero perversos vapores concipientes,
pertubantur, fiuntque apti ad daemonis illusiones. Remedium
dat Hippocrates virginibus coniungi viro, ut uterus generationi
avidus et pravorum ideo vaporum causa, expurgetur. Senib. vero
purgationes provocare, et pingues brodios exhibere; unde spiritus
lucidos producant, atque vina generosa, subdulcia ac firma. At absque
religione non expellitur malum, si daemon in dominatu confirmatus
fuerit, ut sequens libellus manifestabit. Sunt tamen quidam qui passione
tantum naturali afficiuntur eiusmodi maniae, sicut Socrates ,
Callimachus , Scotus , Hercules , et Mahomethus ; cui tamen daemonem
perpetuo astitisse ex eius furiosis mendacibus fabulosis, repentinisque

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche